Hľadaný výraz: lk 18,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”. 4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me” ”. 6 Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit; 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”.

1

mail   print   facebook   twitter